Absolve, Domine,
animas omnium fidelium
defunctorum
ab omni vinculo delictorum.

Et gratia tua
illis succurente
mereantur evadere
iudicium ultionis
et lucis aeternae
beatitudine perfrui.

De profundis clamavi ad te,
Domine:
Domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuae intendentes
in orationem servi tui.

Si iniquitates observaveris,
Domine:
Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est,
et propter legem tuam
sustinui te, Domine

Vídeo incorreto?