Te lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia,
Sis praesul et custodia.

Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata:
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum.

Amen.

Na Páscoa o último verso é substituído por:

Deo Patri sit gloria
Et filio, qui a mortis
Surrexit et Paraclito,
In sempiterna saecula.

Até a Ascenção, quando muda para:

Jesu, tibi sit gloria,
Qui victor in caelum redis,
Cum Patre et almo Spiritu
In sempiterna saecula.

Nas festas Marianas é substituído por:

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et alma Spiritu
In sempiterna saecula.

Vídeo incorreto?