Veni, veni, Emmanuel
Captivum solve Israel,
Qui gemit in exsilio,
Privatus Dei Filio.

R: Gaude! Gaude! Emmanuel,
Nascetur pro te Israel!

Veni, O Iesse virgula,
Ex hostis tuos ungula,
De spectu tuos tartari
Educ et antro barathri.

Veni, veni O Oriens,
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque mortis tenebras.

Veni, Clavis Davidica,
Regna reclude caelica,
Fac iter tutum superum,
Et claude vias inferum.

Veni, veni, Adonai,
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice
In maiestate gloriae.

Vídeo incorreto?