Ecce mundi gaudium
Ecce salus gentium
Virgo parit filium
Sine violentia

Ref.:
Ave, virgo regia
Dei plena gratia

Natus est de virgine
Sine viri semine
Qui mundat a crimine
Rex, qui regit omnia

Angelus pastoribus
"Natus est is gentibus,
Qui dat pacem omnibus
Sua providentia

Reges tria premia
Offerentes varia
Stella ducit previa
Ad salutis gaudia

Cum nil scire potuit
De nato, rex fremuit
Et tota gens tremuit
Christi natalitia

Cum mori per gladios
Rachel videt proprios,
Mesta plorat, filios;
Nulla sunt solatia

Vídeo incorreto?