Iste mundus furibundus falsa prestat gaudia
Quia fluunt et decurrunt ceu campi lilia
Laus mundana, vita vana vera tollit premia
Nam impellit et submergit animas in tartara
Lex carnalis et mortalis valde transitoria
Fugit, transit velut umbra, que non est corporea
Quod videmus vel tenemus in presenti patria
Dimittemus et perdemus quasi quercus folia
Fugiamus, contemnamus huius vite dulcia
Ne perdamus in futuro pretiosa munera
Conteramus, confringamus carnis desideria
Ut cum iustis et electis in celesti gloria
Gratulari mereamur per eterna secula
Amen

Vídeo incorreto?