Sic mea fata canendo solor,
ut nece proxima facit olor
Blandus heret meo corde dolor,
roseus effugit ore color.
Cura crescente, labore vigente,
vigore labente miser morior;
Tam male pectora multat amor,
a morior, a morior, a morior,
Dum quod amem cogor et non amor.

Felicitate jovem supero,
si me dignetur, quam desidero
si sua labra semel novero
una cum illa si dormiero
mortem subire, placenter obire,
vitamque finire, statim potero,
tanta si gaudia non rupero,
a potero, a potero, a potero,
prima si gaudia concepero

Ubera cum animadverterem,
optavi, manus ut involverem,
simplicibus mammis ut alluderem.
sic cogitando traxi venerem.
sedit in ore, rosa cum pudore,
pulsatus amore, quod os lamberem,
hei lamberem, hei lamberem, hei lamberem
luxuriando per characterem.

Vídeo incorreto?