Stella splendens in monte
Ut solis radium
Miraculis serrato
Exaudi populum.
Concurrunt universi
Gaudentes populi
Divites et egeni
Grandes et parvuli

Ipsum ingrediuntur
Ut cernunt occuli
Et inde revertuntur
Gratiis repleti.
Principes et magnates
Extirpe regia
Seculi potestates
Optenta venia

Peccaminum proclamant
Tundentes pectora
Poplite flexo clamant
Hic Ave Maria.
Praelati et barones,
Comites incliti,
Religiosi omnes
Atque presbiteri,

Milites, mercatores,
Cives, marinari,
Burgenses, piscatores
Premiantur ibi.
Rustici, aratores
Nec non notarii,
Advocati, scultores,
Cuncti ligni fabri

Vídeo incorreto?