Tempus est iucundum, o virgines,
modo congaudete vos iuvenes.

Oh - oh, totus floreo
iam amore virginali totus ardeo
novus, novus amor est, quo pereo

Mea me confortat promissio
mea me deportat negatio

Tempore brumali vir patiens,
animo vernali lasciviens

Mea mecum ludit virginitas
mea me detrudit simplicitas

Veni, domicella, cum gaudio,
veni, veni, pulchra, iam pereo.

Vídeo incorreto?