Tempus transit gelidum,
mundus renovatur,
verque redit floridum,
forma rebus datur.
avis modulatur,
modulans letatur
avis modulatur
modulans letatur
lucidior
et lenior
aer iam serenatur;
iam florea,
iam frondea
silva comis densatur.

Tendit modo retia
puer pharetratus;
cui deorum cuna
prebet famulatus,
cuius dominatus
nimium est latus,
per hunc triumphatus
sum et sauciatus:
pugnaveram
et fueram
in primis reluctatus,
sed iterum
per puerum
sum Veneri prostratus.

Ludunt super gramina
virgines decore,
quarum nova carmina
dulci sonant ore.
annuunt favore
volucres canore,
favet et odore
tellus picta flore.
cor igitur
et cingitur
et tangitur amore,
virginibus
et avibus
strepentibus sonore.

Unam, huius vulnere
saucius, amavi,
quam sub firmo federe
michi copulavi.
fidem, quam iuravi,
numquam violavi;
rei tam suavi
totum me dicavi.
quam dulcia
sunt basia
puelle! iam gustavi:
nec cinnamum
et balsamum
esset tam dulce favi!

Vídeo incorreto?